HYMENAEUS

HYMENAEUS
I.
HYMENAEUS
Deus nuptiarum praeses, qui et Hymen dicitur, et coniunctis dictionibus Hymen Hymenaeus.
Hic liberi patris, et Veneris, aut ut alii malunt, Uraniae sil. fuisse putatur, et primus certas nuptias instituisse. Nomen autem accepisse creditur ἀπὸ τοῦ Υ῾μένος, h. e. a. membrana, quae claustrum virginitatis esse, et primo coitu rumpi putabatur. Quamquam anatomicae rei periti negant, in virginum dissectionibus, pelliculam eiusmodi ullam inveniri. Alii virum Atticum fuisse volunt, qui raptas a latronibus virgines parentibus intactas restituit: Ideoque nuptiis eius nomen invocari, tamquam defensoris Virginitatis, vocemque hanc nuptialem factam apud Graecos, quemadmodum Romani in nuptiis virginalibus Thalassii nomen invocant. Alii dicunt eum fuisse iuvenem, qui die nuptiarum ruinâ oppressus interiit, unde postea institutum est, ut expiationis gratiâ nominaretur in nuptiis. Non raro quoque poetae Hymenaeos ponunt pro nuptiis. Virg. Georg. l. 3. v. 60. Aen. l. 1. v. 655.
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos.
Obiter emendabis Claud. de Reptu Proserp. Carm. 35. v. 230.
—— Nimbis Hymenaeus hiulcis
Intonat. ——
Mirum enim est Hymenaeum intonare, et Iovis τοῦ Βροτῶντος officio fungi, quare Hymenaeon legendum putat Nicol. Heins. ut ad Iovem referatur. Apul. Met. l. 4. Tota domus lauris obsita, taedis lucida obstrepebat Hymenaeum. Hesych. Υ῾μέναιος, γάμος, ἢ ὠδὴ ἐπιγάμιος. Nihil frequentius poetis hac locutione: Stat. Genethliaco Lucani, l. 2. Sylv. 7. v. 87.
Et vestros Hymenaeon ante postes,
Festis cantibus ipse personabo.
Ovid. Met. l. 12. v. 215.
Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant.
Seneca in Troad. Act. 2. v. 202.
Tritonum ab alto cecinit Hymenaeum chorus.
Idem in Phoeniss. Act. 1. v. 262. et in Troad. Act. 4. v. 1. musaeus,
Ο᾿υχ Υ῾μέναιον ἄειδε πατὴρ, etc.
Nic. Lloyd. Canebatur ante domum nuptialem. Stat. l. 2. Sylv. v. 87. cit.
Et vestros Hymenaeon ante postes
Festis cantibus ipsa personabo.
Quam pompam dicit Claud. in Nuptiis Honorii, Carm. 10. v. 286.
Ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacram
Praeradiant ductura nurum ——
Eundem ritum tangens Plaut. Casinâ, ait, Act. 4. Sc. 3. Initio.
Age, tibicen, dum illam educunt huc novam nuptmforas,
Suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeio.
Ordiebatur autem pronuba, vocem postea cuique pro arbitrio addente. Et opus omnino hoc sono ad nuptias esse credebant, uti observat, ad eund. Stat. Barth. l. 3. Sylv. 1. v. 75. qui plura de hac persuasione Vett. alibi ex Nonno, aliisque. Fiebat vero haec acclamatio carmine intercalari, et saepenumero eo solo constabat nomine: tametsi alia quoque interponebantur, cuiusmodi illae: Duos habes apud Catull. Carm. in Nuptias Iuliae et Manlii 57. v. 132. et 183.
Concubine nuceis da. ——
Idem Carm. de Nuptiis Pelei et Thesidos 60. v. 327. 333, et 385. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Et quidem duo illius genera, alterum purius, alterum cum Fescennina licentia: alterum senariis dactylicis statariis; alterum pentastrophis choriambicis: tantâ suavitate et puritate, ut quantum alliciat ad legendum, tantum deterreat ab imitando. Totidem apud Claud. aeque diverso genere carminum. Auf. pulcherrimum atque operosissimum exhibet, ex portiunculis Virgilianis etc. Iul. Caes. Scalig. poet. l. 1. c. 50. Ei medio aevo affine Charivarium, quod vide.
II.
HYMENAEUS
Patr. hierosolymit. post Mezabenem, A. C. 266. Interfuit Conc. Antiocheno, contra Paulum Samosatenum celebrato, A. C. 68. Zambdas ei successit, A. C. 296. Baron. in Ann.
III.
HYMENAEUS
nomen viri, Resurrectionem iam contigisse dicentis, qui a Christiana fide excidit. 1. Tim. c. 1. v. 20. et 2. Tim. c. 2. v. 17.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Hymenaeus — may refer to one of the following:*Hymenaios, a deity in Greek Mythology *Hymenaeus (Ephesian), a heretical teacher in Ephesus …   Wikipedia

  • Hymenaeus, SS. — SS. Hymenaeus (Meneus) et Capiton, (21. Juli), zwei Martyrer bei den Griechen, welche um Jesu willen enthauptet wurden. Zeit und Ort sind unbekannt. Im Mart. Rom. steht Meneus statt Hymenaeus. (V. 536.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Hymenaeus — Hymenaios (lat. Hymenaeus, dt. Hymenäus) war in der griechischen Mythologie ein Gott der Hochzeit. Sein Name entstand laut Encyclopaedia Britannica als Personifikation des bei Eheschließungen im Rahmen des Epithalamiums traditionellen Zurufs… …   Deutsch Wikipedia

  • Hymenaeus — Hy|me|nae|us 〈[ nɛ: ] m.; , naei [ nɛ:i]〉 = Hymen2 * * * 3Hy|men, der; s, , Hy|me|nae|us, Hymenäus, der; , ...aei [lat. hymenaeus < griech. hyménaios]: altgriechisches, der Braut von einem [Mädchen]chor gesungenes Hochzeitslied …   Universal-Lexikon

  • Hymenaeus (Ephesian) — Hymenaeus [Humenaios, so named from Hymen, the god of marriage] (fl. 50–65) was an early Christian from Ephesus, an opponent of the apostle Paul, who associates him with Alexander and Philetus.Association with Alexander and PhiletusHymenaeus is… …   Wikipedia

  • Hymenaeus (disambiguation) — Hymenaeus may refer to one of the following:*Hymenaios, a deity in Greek Mythology *Hymenaeus (Ephesian), a heretical teacher in Ephesus …   Wikipedia

  • Hymenaeus — Denounced in the Pastoral Epistles (1 Tim. 1:20; 2 Tim. 2:17) for the Gnostic [[➝ Gnosticism]] heresy of denying that there will be a future resurrection …   Dictionary of the Bible

  • Hymenaeus — Hy|me|nae|us 〈 [ nɛ: ] m.; Gen.: , Pl.: naei [ nɛ:i]〉 antikes Hochzeitslied, das beim Einzug der Braut ins Haus des Bräutigams von den Brautjungfern gesungen wurde; Syn. Hymen2 [Etym.: nach Hymenaios, dem grch. Gott der Eheschließung] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Ordo Templi Orientis — Thelema Category:Thelema Core topics The Book of the Law Aleister Crowley True Will · …   Wikipedia

  • William Breeze — is an American musician and occultist, best known as a member of Coil and as the current international leader of Ordo Templi Orientis under the name Hymenaeus Beta, under which name he is an editor of the occult works of Aleister Crowley.Breeze… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”